Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LXIX De bufone qui repertus est super altare Judaeorum cum celebrarent cenophegia4322.

Non est diu quod per huiusmodi vermem Deus Judaeos qui corpore et culte omnino immundi sunt, miraculose satis confudit. In villa proxima quae Wintere nominatur, tempore quodam Judaei illic commorantes, in domo cuiusdam militis quam conduxerant, quasdam sollemnitates celebrabaut. Cumque altare pannis multis ac mundis operuissent, tempore sacrificii vespertini simul entrantes, sacerdos ad altare accedens, postquam pannos revolvit, sub eis circa medium altaris maximum bufonem invenit. Qui cum ex nimio horrore clamasset, accurrere Judaei, accurrerunt et Christiani; nec potuit latere visio tam monstruosa. Plures enim milites, et eorum uxores ad spectaculum confluxerant, qui in risum resoluti, Judaeorum confusionem augmentaverunt. Per quos etiam recitatum est tunc temporis domino Gevardo Abbati nostro, a quo ego audivi. NOVICI- -[f° 264]- US: Satis delector in huiusmodi miraculis, quae sunt destructiva erroris atque vitiorum, et quaedam incentiva fidei atque virtutum.
MONACHUS: Noveris etiam vermes venenatos, aliquas habere virtutes naturales.

Notes:
  • 4322 scenopegiam.
Indexed exemplum: TE018744
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para