Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LXX De serpente qui vulnus satellitis sunt et sanavit.

Retulit nobis Henricus de Foresto, miles honestus et verax, rem de serpente satis mirabilem. Satelles inquit quidam iuxta nos anno praeterito vulneratus in latere et male sanatus, erumpente sanie amplius torquebatur. Die quadam cum nudato latere super truncum succisae arboris se reclinasset, ut sanies efflueret, obdormivit. Interim serpens advenit, et vulnus suxit. Expergefactus ille, serpentem excussit. Et licet territus fuisset propter venenum, magnum tamen mox sensit remedium. Suasum est ei ut denuo in eodem loco, praedicto modo colubro copiam sugendi daret ; forte sanitatem omnino reciperet. Quod ita factum est. Sanissimus vero effectus, in tantum a serpente coepit diligi, ut vix in aliquo loco dormire posset, quin ad eius lectum veniret. Cuius consortium homo abhorrens, provinciam mutavit; interimque per annum fere dimidium illum non vidit. Reversum denuo serpens sequitur; et cum non posset intrare ubi ille cubabat, mane ante ostium repertus est. Suasum est ei ut monstrum occideret. Respondente illo, curatorem meum non occidam, tandem importunitate serpentis exasperatus, occidit illum. Sicque ab eo liberatus est.
NOVICIUS: Melior erat serpens iste illo serpente de quo dictum est in distinctione sexta capitulo vicesimo secundo.
MONACHUS: Ille peccatum maximum punivit; ad hoc enim creatus fuerat. Quantum serpentes hominibus parcant, duobus tibi pandam miraculis.

Indexed exemplum: TE018745
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para