Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM I Quid sit mors, et unde dicatur; et de quatuor generibus morientium.

UNDECIMA hora diei solem trahit ad occasum. Haec est aetas decrepita, quae morti vicina est. Non sine mysterio in undecima distinctione de morientibus tractandum suspicor; quia undenarius4329 eo quod denarium in quo praecepta legis divinae consistunt, primus transcendat, transgressionem designat. Per transgressionem enim prothoplastorum, mors introivit in orbem terrarum. Unde mors a morsu nomen accepit. Mox4330 ut homo pomum vetitae arboris momordit, mortem incurrit, et tam se quam totam suam posteritatem necessitati illius subiecit. Dicitur etiam mors ab amaritudine; quia ut dicitur, nulla poena in hac vita amarior est, separatione corporis et animae. Sunt autem tria genera morfis ut dicit Ysidorus, acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum; immatura iuvenum; merita4331, id est naturalis, senum. Et quia de morientibus loqui proponimus, noveris quatuor esse genera hominum morientium. Quidam bene vivunt, et bene moriuntur; alii et male vivunt, et male moriuntur; alii male quidem4332 vixerunt, sed Dei gratia bene moriuntur; et sunt qui quidem bene4333 vixerunt, sed iusto Dei iudicio male moriuntur. Hanc diversitatem per Ezechielem Dominus satis expressit. De bene autem4334 viventibus, et bene morientibus dicit: Vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium et iustitiam; post enumerationem multorum operum bonorum4335 ita -[f° 267]- concludit: Hic iustus est, vita vivet, scilicet aeterna, ait Dominus Deus. De male vivente, et male moriente mox subiungit dicens: Quod si genuerit latronem efundentem sanguinem; enumeratis multis operibus iniustitiae, in fine sic dicit: Numquid vivet? Non vivet. Cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur, scilicet aeterna, sanguis eius in ipso erit. De eo autem4336 qui male vixit, et finaliter poenitet, sic ait: Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. In iustitia sua quam operatus est vivet.
NOVICIUS: Magna consolatio.
MONACHUS: Non minus terribile est quod sequitur: Si autem averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, secundum omnes abominationes suas quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. In peccato suo quod peccavit, morietur4337. Petrus bene vixit et bene finivit. Symon Magus econtrario male vixit et male finivit. Latro in cruce male quidem4338 vixerat, sed bene consummavit. Nycholaus advena creditur prius bene vixisse, sed non bono fine conclusit.
NOVICIUS: Quare boni bene, et mali male moriantur, quaestio mihi nulla est; quare autem diu bene viventes non perseverent, et diu male viventes bono fine decedant, nosse vellem.
MONACHUS: Non sum Chusi consiliarius David. Quis enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit4339?
NOVICIUS: Quae est mors bona, et quae est mors mala?
MONACHUS: Qui in caritate decedit, per lumen eius videbit lumen aeternum. Hinc est quod foris4340 morientes lumen ardens tenent in manibus. Qui vero sine caritate moritur, mittetur in tenebras exteriores. Una enim sententia, omnis haec diversitas concluditur: Qualem, inquit, te invenero, talem te iudicabo.
NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor per sententias; nunc precor ut exempla subiungas.
MONACHUS: Faciam quod hortaris, et hoc secundum ordinem praedictum. Quam Pretiosa sit in conspectu Domini mors sanctorum eius, et mors peccatorum quam pessima4341, subiecta declarabunt4342 exempla.

-[f° 268]-

Notes:
  • 4329 B numerus undenarius, E undenarius numerus. Homil. II. p. 117: « undenarius transgressionis numerus est, eo quod denarium primus transcendat, et infra duodenarium deficiat. Denaries significat decalogum legis; duodenarius vero multis resultat privilegiis. »
  • 4330 B mox enim.
  • 4331 P matura, ut apud Isidor. Orig. XI. p. 76: « Tria sunt autem genera mortis, acerba, immatura, naturalis. Acerba infantium; immatura invenum; matura, id est naturalis, senum. »
  • 4332 BC quidem male.
  • 4333 B sunt qui bene, CEF sunt quidam qui bene.
  • 4334 autem om B.
  • 4335 BCF bonorum operum.
  • 4336 autem om B.
  • 4337 Ezech. 18.
  • 4338 BCF latro quidem in cruce male.
  • 4339 Rom. 11, 34.
  • 4340 in saeculo. Conf. VII, 22.
  • 4341 Psal. 115, 15. 33, 22.
  • 4342 B declarant.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para