Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XI De morte Mengozi4399 conversi qui ad mandatum Gisilberti Abbatis revixit.

In saepedicto Claustro conversus quidam fuit nomine Mengoz, vir simplex et religiosus, in coquina conventus serviens. Accidit ut die quadam cum iuvene quodam monacho hebdomadario coquinae, lignum incideret. Quod4400 cum minus caute pede4401 ad scindendum servaret4402, monachus eundem pedem divisit. Deportatus in infirmitorium, cum nimis torqueretur, inunctus est. Instante tempore eundi ad Capitulum generale, dixit ei bonae memoriae dominus Gisilbertus Abbas: Frater Mengoz, non debes mori, sed exspectabis me. Respondente illo, si in me fuerit, faciam; subiunxit Abbas: Ego praecipio tibi. Ivit ergo ad Capitulum, et moratus est diutius. Reversa eo, et veniente ad portam, pulsata est tabula et campana. Interrogavit Abbas cui pulsaretur. Dicente portario, quia fratri Mengozo4403; respondit Abbas: Ego deberem ei adhuc loqui. Festinansque ad orationem, cum venisset in infirmitorium, ille exspiraverat. Et cum se inclinasset ad mortuum, alta voce dicebat: Frater Mengoz. Et non erat ibi vox neque spiritus4404. Cumque secundo idem nomen repetisset, respondit Prior: Nolite vos fatigare, exspiravit enim. Tunc Abbas se ad illius aurem magis inclinans, clamavit dicens: Ego tibi praeceperam, ne morereris donec venirem. Ego tibi iterum praecipio, ut respondeas mihi. Ad quod verbum ille quasi de gravi somno excitatus, oculos aperuit, et ingemuit. Och pater, inquit, quid fecisti? Bene eram; ut quid me revocasti? Ubi, inquit, eras? Respondit conversus: In paradiso. Posita mihi erat4405 sedes aurea secus pedes Dominae nostrae; et cum me revocares, advenit dominus Ysenbardus4406 sacrista noster, trahensque me4407 de sede eadem, dicebat: Non hic sedebis, inobedienter huc venisti; revertere ad Abbatem tuum. Sicque reversus sum. Attamen promissum est mihi, quod -[f° 279]- eadem sedes mihi foret reservanda. Vidi eundem Ysenbardum in multa gloria, in cuius pede apparuit macula, co quod nobiscum existens, invitus iret ad labores.
NOVICIUS: Cum sancti sine macula sint ante thronum Dei4408, quid est quod in gloria civis coelestis visa est macula?
MONACHUS: Propter viventes visio eadem ostensa est, ut gloria monachis bene4409 viventibus esset ad consolationem, macula vero negligentibus ad correptionem. Licet enim invitas iret cum fratribus ad laborem manuum, valde tamen sollicitus fuerat circa divinum servitium4410. Libenter mature matutinas pulsabat, libenter alte cantabat.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Testatus est idem Mengoz, se dominum David ibidem vidisse, et alios multos, qui nuper fuerant defuncti. Dicebat etiam infra triginta dies aliquos de purgatorio esse liberandos. Cumque haec et his similis recitare coepisset, advocati sunt novicii, viri in saeculo nominati, Gerardus videlicet, Marcmannus4411, et Karolus postea Abbas, de cuius etiam manu comedit, in signum verae resuscitationis. Post haec cum postulasset licentiam redeundi, respondit Abbas: Modo vadas in pace. Et benedixit ei. Ad quod verbum mox oculos clausit, et exspiravit. Haec mihi recitata sunt a senioribus nostris, et a iam dicto Marcmanno, qui tanto miraculo interfuerat4412. Cumque4413 praefatus Ysenbardus esset moriturus, et Gerardus cognomento Waschart ad pedes illius resideret, prophetico spiritu ad stabilitatem illum hortatus est dicens: O Gerarde, vide ne exeas ordinem, quia multa millia daemonum ante portam exspectant te. Quid postea de eodem Gerardo actum sit, novimus omnes.

Notes:
  • 4399 BCF Mengoz.
  • 4400 BDEF qui.
  • 4401 CDEFP pedem.
  • 4402 B scindendum hoc teneret.
  • 4403 BC Mengoz, F Mengozi.
  • 4404 C erat ei vox neque sensus. Vit. Bernard. II, 3. p. 819: « neque vox neque halitus erat in eo, tantum circa praecordia exiguus ei supererat vapor. »
  • 4405 BCF erat mihi.
  • 4406 BCF Ysenbrandus; sic et infra.
  • 4407 me add CDEF.
  • 4408 Apoc. 14, 5.
  • 4409 bene add C.
  • 4410 BCF officium.
  • 4411 ABFP Marcinannus, E Marcianus; sic et paulo post.
  • 4412 F interfuit, B interfuerunt.
  • 4413 que om B.
Indexed exemplum: TE018999
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para