Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XIV De Rudingero monacho cui beatus David finem suum praedixit.

Fuit in eodem Claustre monachus quidam Rudingerus nomine, secundum nomen suum rudis satis in conversatione. In ordine siquidem minus ordinate vixerat, et quod deterius erat, saepius apostatando, tempus poenitentiae sibi concessum4426 inutiliter consumpserat. Circa finem vitae suae reversus, et receptus, ydropisi morbo percussus est. Qui cum die quadam ante lectum suum sederet et orationes aliquas diceret, beatus David, ante annos decem defunctus, in effigie nota ingrediens cum duobus aeque defunctis, ait : Frater Rudingere quid agis, aut quomodo habes? Respondit ille: Sicut homo pauper et infirmus. Corpus per tumorem distenditur, et quod me plus -[f° 283]- anget4427, multorum criminum mole conscientia gravatur. Quem sanctus consolans dixit: Diu quidem male vixisti: sed hodie scias te4428 moriturum. Ego Dominam nostram sanctam Dei Genitricem et reliquos sanctos pro te rogavi, et duros eos inveni, et nisi exauditus fuero, totum coelestem exercitum movebo. Sicque disparuit. Quod cum ille domino Hermanno Abbati, quandoque sanctorum Apostolorum Decano, et tunc in Claustro Priori, recitasset, respondit ille: Bone domine Rudingere, vos estis vir provectae aetatis, et infirmus, et cito moriemini, nolite dicere nisi veritatem. Bene noverat vitam eius. Respondit infirmus: Si non fuero mortuus hodie, hora nona diei, falsa sunt quae dixi. Quid plura? Hora praedicta monachus moritur, et de visione Prior certificatur.
NOVICIUS: Puto daemones multum fremere, cum4429 tales eis subtrahuntur.
MONACHUS: Sicut sancti angeli morientium animas deducere nituntur in coelum, sic angeli mali eas detrudere conantur in infernum.

Notes:
  • 4426 ACDFP concessae. Conf. V, 8.
  • 4427 DFP angit. Simile est illud deget supra II, 25, p. 97.
  • 4428 C te esse.
  • 4429 B quando.
Indexed exemplum: TE019002
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para