Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XVI De morte conversi super quem residebant corvi cum agonizaret, qui a columba expulsi sunt.

Circa idem tempus alius quidam conversus illic moriebatur, homo quidem ponderosus et tardus, et ideo ceteris despectus. Qui cum positus fuisset super mattam, finisque eius adesset, duo corvi advolantes inopinate, gyraverunt circa illum, tandem in trabe quae capiti eius imminebat residentes. Quos ut vidit frater Henricus cuius saepe in superioribus mentio facta est, daemones illos esse suspicans, quidnam facturi essent exspectavit. Interim pulsata est tabula, et accurrit conventus. Cumque crux introferretur, columba nivea illam praecedens, ostium infirmitorii prior intravit, et super iam dictam trabem volitans, inter eosdem corvos media resedit. Cumque cum illis decertaret, hinc inde alis eos verberans, tandem adepta victoria, et de domo eliminatis, ipsa in loco corvorum tamdiu erat residens, donec conversus exspirasset, et donec lotus et feretro impositus, eodem4432 loco restitutus fuisset. Quem cum in oratorium fratres deportarent, columba eadem avolans crucem praecedebat; sicque nusquam comparait.
NOVICIUS: Quid videtur tibi fuisse columba illa?
MONACHUS: Angelica aliqua persona4433, quae fratrum orationibus adiuta, pro anima morientis cum daemonibus dimicavit, atque triumphavit. Quantus4434 illic sit daemonum concursus, ubi hi moriuntur qui eis servierunt, sermo sequens ostendet4435.

-[f° 285]-

Notes:
  • 4432 B eidem.
  • 4433 ABEP angelicam aliquam personam.
  • 4434 ACDEFP quantum.
  • 4435 BP ostendit.
Indexed exemplum: TE019004
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para