Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XVII De morte Kononis de Malebech4436 monachi in Claustro.

Kono magnus dominus castri de Malberg4437, vir potens et dives in saeculo, tam valens in militia ne dicam in malitia, quam vigens4438 in prudentia saeculari, ante finem vitae in saepefato Claustro habitum suscepit regularem. Et quia temporis longinquitate non poterat, morum probitate dies suos dimidiare satagebat. Ubi adeo profecit, quod consummatus in brevi explevit tempora multa4439; placita enim erat Deo anima illius. Unde et qui vocaverat eum ad suum servitium, non solum ei praestitit veniam delictorum, sed et tali ordine praeognitum ei fecit finem suum. Habebat conventus protholarium pulcherrimum, quem equitiae suae propter fetum nobilem deputaverat. Quem cum vir nobilis Henricus de Ysenburg4440 concupisceret, neque4441 pretio habere posset, hoc actum est ut absconse subtractus ei transmitteretur. Quem cum minime redderet, missus est praedictus Kono qui eidem Henrico fuerat in saeculo amicissimus. Et cum nihil proficeret, videns hominem obstinatum, irruente in se ut post patuit spiritu Dei, ad divinum eum iudicium appellavit, diem ei praefigens. Quid plura? Henricus appellationem contempsit, et Kono domum rediens, omnibus modis quibus potuit, ad eundem diem se praeparavit. Dicebat igitur Abbati: Domine sexta feria crucem acepi, sexta feria transfretavi, sexta feria in capella mea me vobis tradidi, sexta feria habitum indui regularem; Deus sexta feria laborum meorum mihi restituet mercedem. Expletis vero iam tribus annis in sancta conversatione, febre correptus est. Visitatus ab amicis, se dixit tertia die4442 moriturum. Illi autem recedere volebant, eo quod levis esset eius infirmitas, et nulla adhuc signa mortis4443 apparerent; sed ipso rogabat ne sollemnitati suae4444 deessent. Et factum est ut moreretur die tertio4445, hoc est in vigilia sanci Jacobi, sicut ipso praedixerat. Eo sane tempore erat mulier obsessa in villa Meyne, quae hora mortis eiusdem Kononis liberata est, -[f° 286]- et venit ad sacerdotem suum dicens daemonem exisse. Post paululum vero rediens diabolus, gravius vexare miseram coepit. Adducta est igitur ad sacerdotem, qui quasi concionando cum diabolo, coepit eum interrogare et dicere: Miser tu exieras? Ita est, inquit. Et ubi, ait, fuisti infelix? Respondit, Hemmenrode. Et quid, inquit, ibi fecisti? Ad quod diabolus: Konicho ibi iacebat super mattam, et debebat mori. Ad cuius transitum festinantes pene quindecim millia sociorum meorum, cum maximo tripudio hic transibant. Et videbar mihi nunquam gaudium aliquod habiturus, nisi ivissem cum eis. Sciens autem vas istud mihi traditum, me amittere non posse, reliqui illud ad tempus, et ivi cum eis. Dixitque sacerdos: Quid actum est ibi? Respondit diabolus: Supervenerunt maledicti tonsurati illi, et circumstantes cadaver, ita valide populare4446 coeperunt, quod nullus nostrum propius accedere ausus fuit. Dixit iterum sacerdos: Et ubi devenit anima? Respondit diabolu: Ad pedes Altissimi. Et videte boni homines, quanta nobis iniuria sit illata. Homo iste nobis servierat plus quam quadraginta annis, ad omnem voluntatem nostram nocte ac die paratissimus; et modo tribus annis tantum alteri servivit domino, et ille nobis abstulit eum. Cum igitur nobis anima auferretur, furore commoti, in invicenn tota debachatione grassati sumus. Et ego modo non habeo ubi me vindicem, nisi in hoc vasculo quod mihi traditum est. Transactis autem paucis diebus postquam res praemissa comperta est in Claustro, Herwicus quidam monachus per partes illas transitum habebat. Qui sciens quia diabolus mendax est et pater mendacii, experiri voluit huius rei veritatem. Divertens igitur ad obsessam mulierem, intersignum quo credi posset quaesivit a daemone. At ille primo noluit confiteri; sed a monacho iuramentis constrictus, dixit, quia Abbatulus tuus manum morientis in manu sua tenuit. Cui4447 rei monachus ille conscius, aliis eius verbis credi posse consensit. Henricus vero de Ysenburg4448 audiens eum praefixo die defunctum, pelli suae valde pertimuit, et cum multa festinatione ad Claustrum veniens, dextrarium superbe retentum4449, nudis pedibus, manu propria ad defuncti sepulchrum adduxit, poenitentiam agens apud illum. Haec mihi de obitu monachorum Claustrensium comperta sunt.
NOVICIUS: Si daemones electis in morte sic -[f° 287]- sunt importuni, quid fit de reprobis, quorum peccata sanctorum angelorum impediunt praesidia?
MONACHUS: De hoc satis dicturus sum in sequentibus. Mors Kononis aliorum militum obitus ad memoriam mihi revocat, qui male quidem vixerant, sed felici fine decesserunt.

Notes:
  • 4436 D Malebergh, E Malburg.
  • 4437 D Malberch, ABEFP Malburg.
  • 4438 C ingens.
  • 4439 Sapient. 4, 13.
  • 4440 ACD Ysenberg.
  • 4441 B nec.
  • 4442 ACF die tertia.
  • 4443 B adhuc in eo signa mortis, AE adhuc signa mortis in eo.
  • 4444 BC eius.
  • 4445 C tertia.
  • 4446 id est, parabolare.
  • 4447 F cuius.
  • 4448 A Ysinberg.
  • 4449 B detentum.
Indexed exemplum: TE019005
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para