Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XVIII..4450 De morte Ludolphi monachi de Porta.

Erat quidam miles in Saxonia Ludolphus nomine, sed tyrannus actione. Hic cum die quadam vestibus novis atque scarlaticis4451 indutus in via equitaret, rusticum cum curru obvium habuit. Cuius cum vestimenta ex rotarum impulsu luto aspergerentur, ipse utpote miles superbus commotus valde, extracto gladio, homini pedem amputavit. Qui postea Deo miserante de peccatis suis dolens, in domo ordinis nostri quae Porta vocatur, factus est monachus. Non multo post in graver infirmitatem incidens, cum quotidie a se male4452 commisa deplangeret, et maxime abscisionem iam dicti pedis, infirmario se consolanti respondit: Non potero consolari, nisi videro signa Job in corpore meo. Et ecce post dies paucos cycatricem ad instar fili coccinei contemplatus est circa talum suum, in eodem pede et in eodem loco ubi rustico pedem truncaverat. Qui paulatim coepit computrescere, ita ut vermes de eo scaturirent. Tunc repletus gaudio ait: Modo de venia spero, quia signa Job video in corpore meo. Sicque in multa cordis contritione atque gratiarum actione, invalescente morbo, spiritum reddidit. Haec mihi relata sunt ab Abbate Livoniae, qui filius est domus supradictae.

Notes:
  • 4450 Homil.II. p. 92.
  • 4451 ADEFP scarlatis.
  • 4452 FP a se mala, DE mala a se.
Indexed exemplum: TE019006
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para