Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XIX.4453 De morte Allardi monachi de Lucka cui Christus cum matre et sanctis morienti apparuit.

Alterius cuiusdam militis mortem valde pretiosam retulit mihi Adam monachus de Lucka cuius in superioribus memini. Erat, inquit, in Saxonia miles quidam Allardus nomine, qui vir tantae fuerat4454 probitatis, ut in primo tornamento in quo -[f° 288]- miles factus est, manu propria quatuordecim dextrarios acquireret. Qui sicut vir prudens, eundem honorem temporalem non suis viribus sed Deo ascribens, omnia restituit, et sodalibus cum saeculo valedicens, in Lucka monasterio nostrae religionis4455 habitum suscepit. Et quia electos suos probat Dominus, tanta illum infirmitate flagellavit, ut vernies de eius corpore indesinenter scaturirent. Quorum foetorem simul et horrorem cum ministri sustinere non possent, ait Abbas praedicto Adae: Quid faciemus frater cum homine isto? Respondit ille: Dentur mihi quatuor lintheamina, et ego pro Christi nomine curam illius suscipiam. Quod cum factum fuisset, assidua pannorum mutatione foetorem temperavit tam sibi quam aegroto. Clinique dies adesset remunerationis tantae patientiae, ait Adae: Sternite mihi mattam, et pulsate tabulam, quia Dominus vocat me. Et fecit sic. Veniente conventu, post dictam letaniam, cum omnes pene ad lacrimas verbis valde compunctivis movisset, subiunxit: Modo ite domini mei dilectissimi, et dicite missas vestras, quia Salvator mundi et gloriosa eius Genitrix cum angelis et multitudine sanctorum illuc venturi sunt. Postea revertimini cum sis, quia animam meam suscipient. Interim dum missas dicerent, sicut mihi retulit saepedictus Adam, Allardus spiritu prophetico omnia quae in oratorio agebantur indicavit dicens: Tales missae a talibus sacerdotibus ad talia altaria celebrantur. Et miratus est valde de homine laico. Revertente conventu, file vultu iocundo sic ait: Ecce Christus cum matre et sanctis suis praesens est, habentes manus suas4456 sub mento meo, et iam suscipient animam4457. Nec mihi credatis, si in instanti mortuus non fuero. Ad quod verbum mox exspiravit, morte verba confirmans. De cuius corpore statim tantus odor exivit, ut omnes illius suavitate reficerentur circumstantes.
NOVICIUS: Valdo me recreat horum oratio.
MONACHUS: Ex quo sermo est de militibus, referma unde amplius aedificeris4458; iterumque4459 revertar ad personas religiosas.

-[f° 289]-

Notes:
  • 4453 Homil. III. p. 178.
  • 4454 CFP fuerat tantae.
  • 4455 BCF religionis nostrae.
  • 4456 suas a ddE.
  • 4457 BCE animam meam.
  • 4458 C aedificaberis.
  • 4459 que om BC.
Indexed exemplum: TE019007
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para