Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXII Item de Frisone occiso qui ante mortem omnia sacramenta suscepit.

Circa idem tempus in eadem provincia alius quidam Friso hostibus suis occurrens, vulneratus est ad mortem, et occisi sunt duo filii eius. Cumque patrem occisores aestimuarent mortuum, abierunt. Comperto tanto scelere magister grangiae in Bethwerde, adducto plaustro, occisos superposuit, et cum -[f° 290]- patrem adhuc spirare vidisset, clamavit: Vivitis adhuc domine? Cui cum ille minime responderet, timens hostos esse, subiecit conversus: Ego sum, ne timeatis. Tunc ille: Adhuc enim vivo. Mox levatus in vehiculo, deportatus est4462 ad grangiam; peccata4463 sua confessus est, communicavit, inunctus est, sicque spiritum reddidit. Ecce prior cum tempus haberet poenitendi, et filius eum de salute quotidie moneret, omnia neglexit, moriens impoenitens. Alter vero semimortuus, oleo misericordiae et vino poenitentiae veri Samaritani confotus, de stabulo transivit ad palatium4464. Et est in his impletum quod scriptura dicit: Cui vult miseretur, gratiam infundendo, et quem vult indurat4465 , gratiam non apponendo.

Notes:
  • 4462 est om BCF.
  • 4463 E ibi peccata.
  • 4464 Luc. 10.
  • 4465 Rom. 9, 18.
Indexed exemplum: TE019010
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para