Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXVIII De morte Clementiae sanctimonialis Nivellae, circa cuius corpus inventi sunt novem circuli ferrei.

In Brabantia apud Nivellam monasterio sanctae Gertrudis virginis puella quaedam nobilis exstitit, Clementia nomine. Haec cum suadente diabolo lapsum carvis incurrisset, tunicam innocentiae quam polluerat, quotidianis lacrimis mundare satagebat. Sic dedita erat operibus misericordiae, ut omnes suos redditus pauperibus erogando, nihil pene sibi retineret. Tempore quodam circa hyemis principium, cum fere nuda esset, nimisque egeret, sedens iuxta altare sanctae Gertrudis, sic orovit: O dulcissima domina quomodo tibi serviam in hac hyeme, cum nihil habeam? Eadem hora superveniens quidam peregrinus, cum ad memoriam iam dictae virginis orasset, quinque solidos in sinum Clementiae iactavit, et abiit. Hoc quasi pro miraculo ipsa Wigero monacho Vilariensi retulit, et ipso mihi. Cum autem moreretur, inventi sunt circa corpus eius novem circuli ferrei.
NOVICIUS: Mirabilia operatur Deus in sexu fragili.
MONACHUS: Licet propositi mei sit in hac distinctione tantum tractare de morientibus, referam tibi tamen per occasionem huius sanctimonialis, fortem poenitentiam alterius cuiusdam mulieris.

Indexed exemplum: TE019016
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para