Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM III De morte Ysenbardi sacristae eiusdem coenobii.

Aegrotabat in eodem coenobio sacerdos Ysenbardus4348 nomine, custos ecclesiae, plus quam tricesimum annum agens in ordine, et ad extrema perductus est. Media nocte cum4349 super eum ministrorum vigilaret diligentia, audierunt eum levi4350 susurrio verba sonare. Timentesque ne morti proximus aliena loqueretur, ori loquentis aure adhibita, intellexerunt verba subli- -[f° 270]- mia, aedificationis plena, de gloria coelestium et inenarrabili laetitia sanctorum. Dignum ergo iudicantes testem his idoneum adhiberi, nunciaverunt haec Abbati, qui et ipse gravi laborabat infirmitate. Vocatus Abbas affuit. Interim cecidit horologium4351, et occasione sumpta, sic fari coepit: Ach quam suavem noctem exegi; quam delectabili horologio temperando operam dedi; quam dulces et quam suaves concentus audivi, choris in coelo psallentium interfui. Ach quam concorditer, quam delectabiliter psallebant. In nostro cantu solet esse dissonantia, taedium, lassitudo; ibi longe aliter est. In unam omnes conveniunt melodiam, super omne quod delectat dulciorem. Infatigabiles laudare non cessant, et quanto plus laudant, tanto plus crescit amor laudandi, et mirabili atque ineffabili modo hoc provenit in usum gratissimae4352 quietis, quod nunquam vacant a laude Creatoris. Ibi vidi homines nostri ordinis, super alios4353 eminere dignitate, et gratia praecellere. Qui enim magis hic humiliati sunt, mediocribus pro Christo contenti, eo gloriosius ibi exultant, abundantiorem accipientes consolationem, facie splendidissimi, statura celsi, veste gloriosi. Cum his familiariter conversatus sum, et amico refectus colloquio. Apparuerunt etiam mihi fratres nostri, dominus Warnerus Prior, et dominus Mychael, et dominus Arnoldus, et dominus Kono, et dominus David honore celsior, candidissimis induti cucullis, quarum nitor oculis meis tam erat impenetrabilis, quam radius fulguris choruscantis. Tanta4354 gloria vestium delectatus, sollicite quaerebam, si talem ego habiturus essem. Et dixerunt : Qui vivit irreprehensibiliter, talem vestem sperare potest. Si vero vitium latuerit in conversatione, macula apparebit in veste. Culpa enim vitae, maculam facit in veste. Immaculatam ergo merebitur habere vestem, qui se a maculis servat immunem. Et dixi: Quae sunt istae4355 maculae? Et Murmuratio, detractio, invidia, negligentia, et quicquid sinceritatem cordis4356 maculat et confundit. Qui talia agunt, in gloria vestis maculam ponunt. Tu vero pro multis laboribus, et vitae honestate similem sortieris vestem. His dictis faucibus arefactis, -[f° 271]- viribusque exhaustis, defecit loquens. Post modicum, instillata refocillatus aqua, resumptoque spiritu, ad loquendum se parans4357, spem fecit auditoribus. Et ait: Utinam differret me Dominus usque dum plene opera Dei dominis meis4358 loqui possem. Ach quam laeti nuncii baiulus essem, quam laeta, quam stupenda narrarem, quae vidi, quae audivi, et sensi, quae praeparata sunt diligentibus Deum, et in laude eius vigilantibus. Et Abbas: Frater quomodo haec vidisti? Et ille: Quater hac nocte raptus sum ante Deum. Pectus meum apertum est, et anima mea educta est, et statim fui inter choros angelorum, et vidi Dominam nostram in immensa claritate cum suis sacris virginibus, quae se mihi promisit in necessitate affuturam, et sanctum Mychaelem cum multo exercitu angelorum paratum ad opem4359 mihi. Nam altari et memoriae suae honorem solebam semper4360 impendere; et innumerabilem multitudinem sanctorum, et quos antea non videram, statim agnovi. Rursum spiritu et viribus deficiens, loqui cessavit. Compulsus itaque de sorbitiuncula pauxillum accepit, et gustans ait: O quam dulcis est Dominus gustantibus se4361. O quanta est suavitatis4362 eius abundantia, quam larga, quam indeficiens, et omnium deliciarum copiis affluens, qua me in hac nocte reficere dignatus est. O dulcedo illa, dulcedo gratissima, optabilis et praestantissima. O quam singularis, quam excellens et ineffabilis. Intus enim in corde utcunque teneo4363, verbis autem explicare non valeo. Quam sentire potui, non possum effari, rei nimietate victus. Tam felici refectione pastus, hanc superaddere superfluum duco. Haec modicum et breve nutrimentum praestat; illa in perpetuum reficit et saginat. O quam beati sunt qui illa sine fine fruituri sunt. Jubente Abbate, vocati sunt quidam novicii, viri quondam in saeculo clari, virtute militari insignes; quos ita consolatus est: Vere felices estis, qui de vana vestra conversatione vocati estis, partem in coelis cum iustis habituri. Constat enim de salute vestra, si tamen perseveraveritis. Nam dominus David indesinenter pro vobis preces ad Dominum fundit, quatenus quod salubriter inchoastis, feliciter com- -[f° 272]- pleatis. Unum autem eorum nomine exprimens, de eo dicebat, nisi portas Claustri ingressus fuisset, mortis aeternae portas non evasisset. Aderant et hospites convertendi gratia de sedibus suis evocati; sed nimio adhuc rerum temporalium amore detenti, rem arduam aggredi dubitabant. Qui fiducialiter accedentes ad virum Dei, mentisque fluctuationem confessi, quod videlicet velle adiaceret eis, perficere autem bonum non invenirent4364, supplicabant ut orationibus eius adiuti mererentur in bono stabiliri. Et ille: Quamdiu mente adhaeretis saeculo, non potestis perfecte placere Deo, nec firmari in bono, habentes voluntatem fixam in malo. Quapropter recedite omnino4365 ab his quae inutiliter amatis, et non deerit vobis gratia Salvatoris. Si vidissetis quae ego vidi, omnem gloriam mundi vilem reputaretis. Deinde multi4366 multa quaerebant; ille de patre, ille de fratre, ille de suo statu futuro, ille de praesenti. Sed vir Dei ita singulis responsum temperavit, ut secretorum revelator, et conscientiarum inspector esse probaretur4367. Mox vocante Domino sancta4368 illa anima carne soluta est, ad dolores corporis ultra non4369 reditura, sed ut credimus, immortalitatis luce vestienda et perennium gaudiorum suavitate reficienda. Duo haec capitula, sicut et quinque reliqua quae sequuntur, a quodam reperi4370 notata, qui se ea quae dicta sunt vidisse et audivisse commemorat4371; quae perire non sum passus. Habent praeterea plures testes, qui adhuc supersunt.
NOVICIUS: Prosequere obsecro residua, quia tanto sunt audientibus gratiora, quanto tuo testimonio recenter gesta, scripto sunt mandata.

Notes:
  • 4348 BCF Ysenbrandus.
  • 4349 B dum.
  • 4350 C leni.
  • 4351 horologium temperare, pondera vel momenta librare, vel sursum evehere; quae cum in imum delapsa sunt, tum horologium cecidisse dicitur.
  • 4352 B mansuetissimae.
  • 4353 CF omnes, P homines alios.
  • 4354 B in tanta.
  • 4355 istae add B.
  • 4356 B ordinis.
  • 4357 B praeparans.
  • 4358 ACEFP dum completo opere Dei, dominis nostris.
  • 4359 ACEFP in auxilium.
  • 4360 BCF semper solebam.
  • 4361 se add E.
  • 4362 E suavitas, B suavis.
  • 4363 sic R; ceteri libri: Intus eram, in corde utrumque teneo.
  • 4364 Rom. 7, 18.
  • 4365 omnino om BCF.
  • 4366 multi add B.
  • 4367 C comprobaretur.
  • 4368 B felix.
  • 4369 CE corporis non, B corporis nunquam.
  • 4370 E recepi.
  • 4371 C memorat.
Indexed exemplum: TE018991
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para