Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXX De morte Gerbrandi Abbatis Claricampi.

Ante hoc quadriennium Gerbrandus Abbas Claricampi in Frisia, cum Abbate nostro de Capitula rediens generali, in via infirmari coepit, ita ut cum maximo labore Foniacum4493 perveniret. Ibique diem clausit extremum. In ipsa hora mortis eius, sanctimonialis quaedam de Syon quae domus est ordinis nostri pertinens ad Clarumcampum, facta in mentis excessu4494, vidit animam eius ab angelis in coelum deferri. Expressit etiam domum et locum sepulturae eius, nec non et habitum in quo sepultus est. Vidit insuper successori eius Widoni duos dari baculos, scilicet virgas pastorales, ex quibus primam abiecit, alteram retinuit. Idem Wido Prior fuerat in Clarocampo, de quo assumptus est in Abbatem sancti Bernardi. Deinde post breve tempus mortuo praedicto Gerbrando, qui vir fuerat grandaevus, iustus et disciplinatus, idem Wido Abbate meo praesente, nec non et me, factus est Abbas Claricampi. Sicque secundum quod de illo praeostensum fuit, primum baculum abiecit, alterum adhuc retinens.

Notes:
  • 4493 CF Funiacum.
  • 4494 F excessum.
Indexed exemplum: TE019018
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para