Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXXIII De morte Conradi monachi nostri quem Richwinus vocavit.

Nondum annus elapsus est, quod Lambertus monachus noster nocte Dominica in choro obdormiens, Richwinum cellerarium nostrum ante aliquot annos defunctum, chorum intrare conspexit. Et cum annueret ei manu dicens, frater Lamberte veni simul ibimus ad Rhenum; ille sciens eum mortuum, renuit et ait: Credite mihi non ibo vobiscum. A quo cum repulsam pateretur, ad oppositum chorum se vertens, quendam senem monachum Conradum nomine, qui circa quinquaginta4496 annos militaverat in ordine, simili signo ac verbo vocavit. Quem ille mox secutus est, caputio capiti imposito. Eadem die post coenam cum Prior quosdam ex nobis4497 vocasset, et idem Conradus praesens esset, ait ei me audiente iam dictus Lambertus: Vere domine Conrade, vos cito moriemini. In hac enim cuculla vidi vos hac nocte Richwinum sequentem, referens ei visionem per ordinem. Cui ille respondit: Non curo, modo vellem esse mortuus. Sequenti enim die si bene memini infirmari coepit, et post breve tempus defunctus, in eadem cuculla sepultus est.

Notes:
  • 4496 B quadraginta.
  • 4497 E ex fratribus.
Indexed exemplum: TE019022
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para