Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXXIV De morte Gregorii Armenii quem mater defuncta vocavit.

Femina quaedam religiosa de Armenia cum filio et filia veniens Coloniam, in ecclesia maiori ieiuniis et orationibus Deo serviebant4498. Vocabatur autem filius eius4499 Gregorius, homo simplex et sacerdos4500. Nomen autem sororis Maria. Anno autem praeterito matre defuncta, infra tricenarium etiam -[f° 297]- Gregorius ad extrema deductus est. Cumque soror coram illo sedens lacrimaretur valde, ille consolans eam ait: Noli flere, quia mater nostra vocat me. Et illa: Ubi est? Respondit: Ecce coram me stat. Sicque anima illa sancta carne soluta est. Corpus vero eius cum multo honore inter canonicos eiusdem ecclesiae sepultum est.
NOVICIUS: Valde mihi videntur esse perfecti, quorum animae carne resolutae, mox ascendunt ad requiem.
MONACHUS: Verum dicis. Neque hoc te lateat quod valde parva sunt iudicio hominum, quae perfectos, maxime claustrales, ab introitu gloriae quandoque retardant.

Notes:
  • 4498 BDE serviebat.
  • 4499 eius add BCF.
  • 4500 B rectus.
Indexed exemplum: TE019023
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para