Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXXVII De cive Strazburgensi cuius anima ad corpus rediit.

Simile ex parte contigit hoc anno apud Strazburg. Cum quidam civis ibi defunctus fuisset, et in feretro positus, anima ad corpus reversa est. Et cum clamaret, quomodo veni huc? quomodo veni huc? vocata est uxor eius. Ad quam ille: Dei misericordia reductus sum, et hoc tibi dico, nisi omnia quae habemus relinquamus, non poterimus salvari. Sicque omnibus prout poterat salubriter dispositis, infra triduum mortuus est. Fuerat eorum substantia de malo acquisita.
NOVICIUS: Quid est quod maxime morientibus possit subvenire?
MONACHUS: Confessio pura atque contritio. Ecce exemplum.

Indexed exemplum: TE019026
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para