Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXXVIII.4512 De magistro Thoma theologo qui diabolum vidit in morte.

Magister Thomas theologus cum in praesenti expeditione in castro peregrinorum in camera quadam lecto decumbens esset moriturus, vidit diabolum in angulo stantem. Quem cum cognovisset, voce beati Martini allocutus est eum dicens: Quid hic astas cruenta4513 bestia? Dic mihi quid est quod maxime vobis noceat? Cumque ille nihil responderet, Scholasticus subiunxit: Adiuro te per Deum vivum qui iudicaturus est vives et mortuos et saeculum per ignem, ut dicas mihi huius interrogationis veritatem. Ad quod daemon respondit: Nihil est in Ecclesia quod tantum nobis noceat, quod sic virtutes nostras enervet, quomodo frequens confessio. Quando, inquit, homo in peccatis est, peccatis dico mortalibus, omnia eius membra ligata sunt, et non potest se movere4514. Cum vero peccata eadem confitetur, statim liber est, et mobilis ad -[f° 300]- omne bonum. Quo audito doctor ille bonus, et crucis Christi fidelis praedicator, laetus exspiravit.
NOVICIUS: De confessione non dubito quin valde sit bona, secundum quod tertiae distinctions plurima probant exempla.
MONACHUS: De morte iustorum haec dicta sufficiant, de quibus etiam in superioribus multa exempla redundant, quae recapitulare supersedeo, quia ad mortes malorum festino. Quam misere, quam horribiliter moriaatur usurarii, avari, pecuniosi, dolosi, superbi, praedones, homicidae, contentiosi, luxuriosi, viciisque similibus subiecti, quae Apostolus appellat opera carnis4515, quibusdam tibi pandam exemplis.

Notes:
  • 4512 Homil. III. p. 181.
  • 4513 B o cruenta.
  • 4514 Hom. se meritorie movere. Homil. IV. p. 141: « Noxa mortalis nexus ferreus est, sic hominis spiritum ligans, ut liberum arbitrium in eo ad bonum moveri non possit. »
  • 4515 Galat. 5, 19.
Indexed exemplum: TE019027
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para