Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XXXIX De usurario Metensi cui mortuo crumena cum denariis consepulta est.

In civitate Metensi, sicut mihi narravit Abbas quidam ordinis nostri, usurarius aliquis defunctus est, avarus nimis. Qui cum moriturus esset, supplicavit uxori suae, ut crumenam denariis refertam iuxta se poneret in sepulchrum. Quod cum illa fecisset quanto secretius potuisset, tamen latere non potuit. Accedentes aliqui sepulchrum latenter aperuerunt, et ecce duos ibi conspicantur bufones, unum in ore crumenae, alterum in pectore. Ille denarios ore de crumena extrahebat, iste suscipiens extractos cordi eius immittebat. Ac si dicerent: Nos pecunia satiabimus cor tuum insatiabile. Quibus visis illi timore perculsi4516, terram reiicientes fugerunt. Quid putas animam huius4517 pati in inferno a vermibus immortalibus, si tam horrenda in eius corpore demonstrata sunt in sepulchro? Non minus horrendum est quod sequitur.

Notes:
  • 4516 CF percussi.
  • 4517 B huius miseri, CF huiusmodi.
Indexed exemplum: TE019028
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para