Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XLIV De morte Godefridi canonici sancti Andreae in Colonia.

Godefridus vero non minus misere defunctus est. Erat siquidem avarus valde, et magnam in curia pecuniam collegerat. Die quadam tempore4528 Philippi Regis Romani magnum in domo sua debitoribus domini sui fecerat convivium, ex pecuniis eiusdem Philippi, quas Adolpho pro coronatione dederat, illis accommodata restituere proponens. Ante enim quam4529 de eodem convivio gustasset, apoplexia tactus obmutuit, et sine confessione atque sacra communione spiritum exhalavit. Post cuius mortem cuidam sacerdoti talis de eo visio ostensa est. Vidit eum Coloniae ante monetam incudi impositum; quem Jacobus Judaeus, imo Judaeorum episcopus, cui fuerat familiaris, malleo extendit usque ad denarii tenuitatem. Et bene concordabat poena culpae. Fuerat enim magister monetae, et monetariorum socius; et quia multam ibi congregaverat pecuniam, luere ibidem visus est avaritiae poenam. Quae de morte Hermanni secundi Decani in Colonia percepi, non tacebo4530.

Notes:
  • 4528 tempore om ABCDEF.
  • 4529 CE antequam enim.
  • 4530 B ad praesens tibi non tacebo.
Indexed exemplum: TE019033
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para