Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM XLVII De Henrico rustico qui moriens vidit capiti suo lapidem ignitum imminere, per quem agros alienos proximo4533 subtraxerat.

In Dioecesi Coloniensi villa Bude4534 rusticus quidam fuit Henricus nomine. Hic cum morti proximus esset, lapidem grandem et ignitum supra se in aere pendere conspexit. Ex cuius ardore cum aeger nimis aestuaret, voce clamavit horribili: En lapis capiti meo imminens totum me incendit. Vocatus est sacerdos; confitetur, sed nihil illi profuit. Recogita, inquit, si aliquem lapide isto defraudaveris. Ad quod verbum ille in se reversus ait: Recordor me eundem lapidem ut agros meos ampliarem, in alienos terminos transtulisse. Respondente sacerdote, haec est causa; ille culpam confitetur, satisfactionem pollicetur, sicque a terribilli illa visione liberatur.

Notes:
  • 4533 CEF add suo.
  • 4534 Bodenheim?
Indexed exemplum: TE019036
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para