Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM V De morte adolescentis laici cum quo angeli cum moreretur loquebantur.

Ea tempestate venit ad conversionem adolescens laicus, mundi corruptelam incorruptus evadens, carnis integritate servata, quod est magnum4377 divinae miserationis beneficium. Hie cum se Capitulo praesentasset, consequenter languore correptus inunctus est. Quo inuncto, alius defunctus est. Cuius exequiis cum universi interessent, infirmis interim sine custode relictis, audivit adolescens ille choros angelorum, obsequia funeris agentium, et suavitate4378 psallentium magnifice4379 delectatus est. Insuper quidam ex ipsis praesentialiter astite- -[f° 274]- runt ei, et allocuti sunt dicentes: Amice tu quid dicis? Placetne tibi hac vice venire ad nos? Et ille: Vehementer cupio dissolvi, et esse cum Christo4380. Et angeli: Esto paratus, expletis praesentibus exequiis, statim nobiscum ibis. Ille promissi haud dubius superni, futurorum gaudiorum primitias4381 iam corde praesentiens, laetus et hilaris redeunti infirmario rem pandit per ordinem. Et adiecit: Sternite mattam, et pulsate tabulam, et quae paranda sent parate celerius, iam enim iturus sum ad Dominum. Quod ita factum est. Porro quidam infirmus proximus iacebat ei, et quasi contiguus, tenui tantum pariete divisus ab ipso, qui audivit angelos cum eo loquentes, qui adhuc superest testis fidelis, cuius testimonio fidem facit vita laudabilis.

Notes:
  • 4377 ACE magnae.
  • 4378 B et in suavitate
  • 4379 B mirifice, D nimis.
  • 4380 Philipp. 1, 23.
  • 4381 B delicias.
Indexed exemplum: TE018993
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para