Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LIII De quodam servo quem duo canes cum se episcopum simularet laceraverunt.

Eodem tempore servus quidam, aliquando cursor Ottonis Archidiaconi Leodiensis, officium suum deserens, multitudini praedonum, quae rutta4542 vulgo dicitur, se4543 associavit. Inter quos episcopum se nominans, et episcopum per infulam se repraesentans, sociis facere consueverat peccatorum absolutio- -[f° 308]- nem. Die quadam, duobus ex eis videntibus, duos canes Dominus ei immisit, a quibus totus laceratus et extinctus, poenam solvit depraedationis, atque irrisionis divinorum sacramentorum. Quia praedam homicidia frequenter sequuntur, aliqua tibi proferam exempla de morte miserabili homicidarum.

Notes:
  • 4542 CF rotta, B rotha.
  • 4543 se om AEP.
Indexed exemplum: TE019042
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para