Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LV De latronibus Coloniae in rotis positis.

Cum tempore quodam tres latrones iuxta Coloniam rotali poena plexi fuissent, ego altera die cum ceteris scholaribus accurrens, quae ab uno illorum, qui adhuc vivebat, dicebantur audivi. Requisitus qua hora mortui fuissent socii eius, respondit: Hac nocte quando mortuus est iste qui iuxta me sedet, totus campus corvis fuerat repletus. Quos daemones intelleximus in specie corvorum animam egressam exspectantes4548. Et cum haec miser ille vidisset, nec una quidem vice4549 nobis audientibus Deum invocavit, nihil habens contritionis. Ex quo colligitur quod hi qui male vivunt, saepissime male finiunt, indigni misericordia, tam in praesenti quam in futuro. Quam crudele peccatum sit sanguinem fundere, et dissensiones fovere, praesens est exemplum.

Notes:
  • 4548 ABEP exspectantium.
  • 4549 B voce.
Indexed exemplum: TE019044
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para