Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LVI De rusticis qui post mortem in sepulchro contendebant.

In Episcopatu Coloniensi duae generationcs rusticorum inimicitias mortales exercebant. Habebant autem duo capita, duos videlicet rusticos magnanimes ac superbos, qui semper nova bella suscitabant, suscitata fovebant, nullam fieri pacem permittentes. Divino igitur nutu factum est, ut ambo uno die morerentur. Et quia de una erant parochia nomine Nuenkirgen, quia sic Domino placuit, qui per illos dissensiones malum ostendere voluit, in una fossa corpora eorum sunt posita. Mira res et inaudita. Cunctis qui aderant videntibus, corpora eadem dorsa verterunt ad invicem, capitibus, calcibus, ipsisque dorsis tam impetuose collidentibus, ut caballos indomitos putares. Mox unum extrahentes, remotius in alio sepulchro tumulaverunt. Et facta est rixa eorundem mortuorum, causa pacis et concordiae vivorum.
NOVICIUS: Puto animas eorum magnam habuisse in inferno rixam.
MONACHUS: De hoc quaestio nulla est.
NOVICIUS: Si Deus sic discordias, rixas, et iras punit in saecularibus, puto quod eadem vitia plurimum abhorreat in personis claustralibus.
MONACHUS: Hoc uno tibi ostendam exemplo.

-[f° 310]-

Indexed exemplum: TE019045
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para