Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LVII De subita morte cuiusdam conversi conspiratoris.

Non est diu quod in quadam domo ordinis nostri aedificium quoddam ad usus monachorum factum est. Quod quidam conversorum videns et invidens, diabolo cor eius inflammante, aliquos ad deiectionem eiusdem operis incitavit. Qui cum venissent cum instrumentis suis ante refectorium monachorum, auctor tantae conspirationis corruit et exspiravit. Quo viso ceteri valde timentes, cum multa festinatione et humilitate venerunt ad pedes Abbatis, peccatum suum confitentes, a quo poenitentiam susceperunt. Corpus vero conspiratoris in campo sepultum est. Postea ad petitionem conversorum, sicut nobis retulit Abbas noster qui audivit, Abbas praedictus petivit veniam in Capitulo generali, ut liceret ei corpus proiectum ponere in cimiterio; sed non recordor utrum fuerit ei concessum vel negatum. Referam tibi nunc aliqua exempla de vitio luxuriae, quae luxuriosos satis queant terrere.

Indexed exemplum: TE019046
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para