Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LIX De morte puellae in cuius sepulchro canes se invicem mordebant4550.

In villa quadam Dioecesis Coloniensis quae Luzheim4551 dicitur, paella quaedam cuiusdam honestae matronae ancilla ante aliquos annos defuncta est. Satis enim erat luxuriosa, -[f° 311]- satis vaga, et valde saecularis. Nocte quadam in somnis ante Christi tribunal rapta est, in cuius circuitu vidit angelos et Apostolos, martyres et reliquorum ordinum sanctos infinitos. Animabus in medium deductis, illae ad gloriam, istae ad supplicia iudicabantur. Cumque haec ancilla videret et tremeret, accusante conscientia, manus suppliciter ad iudicem tetendit. Cuius4552 ille misertus, ait: Quid me oras? Da mihi minimum digitum tuum, et ego dabo tibi manus mens. Ac si diceret: Da mihi modicam fidem quod te de tuis vitiis emendes, et ego tibi dabo gratiam meam. Sicque evigilavit. Quae cum visum retulisset cuidam religiosae matronae nomine Aleidi, quae adhuc superest, de villa Gurzenich, respondit illa: Misera emenda vitam tuam, satis commonita es. Illa primum quidem timuit, sed timor idem citius cessavit. Cumque ut prius vitiis pristinis subiaceret, admonitioni flagella adduntur. Nam cum post acerrimas infirmitates exspirasset, et nudata super aream, tecta tantum lintheamine posita fuisset, duo canes ante domum in curia se momorderunt4553. Supervenit tertius et quartus; deinde omnes canes villae, qui se invicem mordendo4554 domum intrantes, lintheamen superpositum abstrahentes, dentibus suis comminuerunt. Qui vix a rusticis fustibus expulsi sunt. Cadavere vero sepulto, canes fugati redeuntes super eius tumulum interrupta bella renovaverunt. Timeo enim quod anima modicum habuerit pacis, sicut multi interpretati sunt. Et quia huiusmodi mulieres saepe magicis insistunt artibus, ut vehementius possint amari, contra idem vitium satis horrendum tibi proferam exemplum.

Notes:
  • 4550 ADEP momordebant.
  • 4551 P Lucheim.
  • 4552 B extendit. Cui.
  • 4553 E momordebant.
  • 4554 E momordendo.
Indexed exemplum: TE019048
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para