Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM LXII De matrona agonizante quam mors deserens clericum iuxta stantem4561 invasit.

Sicut veraciter audivi, matrona quaedam nobilis in Episcopatu Coloniensi ante annos paucos infirmata est. Quae cum in extremis agere videretur, multaeque matronae tam4562 ex ordine nobilium atque ministerialium circumstarent, inuncta est. In ultima vero collecta vocans ad se cognatam suam, cum tamen vix loqui posset, ait: Ne timeas, non moriar modo4563. Vidi enim mortem recedere a me, et invadere clericum istum, digito eum demonstrans. Mirum in modum in ipsa hora femina desperata coepit meliorari, et clericus infirmari, adeo ut die octavo4564 moreretur.
NOVICIUS: In qua forma vidit mortem?
MONACHUS: Nescio. Si formam requiris, audi quod sequitur.

Notes:
  • 4561 P astantem, D se stantem.
  • 4562 coniiciebam eam. Sed similiter in Visionibus Angelae de Fulginio cap. 19. p. 42: « Affligor enim tam in corpore et anima ab eisdem. »
  • 4563 B non modo moriar.
  • 4564 B octava.
Indexed exemplum: TE019051
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para