Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM VII De converso caeco qui audivit angelos officia exequiarum complere.

In eadem domo caecus quidam conversus fuit, cui Deus interioris hominis lumen contulit, damna corporis coelesti munere commutans. Dedit enim ei divinas videre visiones, aliquando gloriam sanctorum, frequenter poenas malorum, assidue ipsum daemonem, flammivomos ignium globos eructuantem. Mira sunt haec, et munera Dei. Frequenter autem patitur daemonum incursus et congressus, ita ut ipsi impingant in eum, et ipse vel pugno vel baculo affligat eos. Hos assultus pati solet in quolibet loco, magis in ecclesia, maxime cum pro defunctis orat. Ea tempestate coepit iste in exequiis defunctorum audire choros angelorum psallentium, modo cum monachis, modo divisim. Cum autem efferebantur corpora praecedente conventu, manebant augeli in choro, exequiarum officia complentes. Inter Sanctus autem et Pater noster ineffabiles solebat audire iubilos, et supra humanam aestimationem dulces. Haec coelestis modulatio post depositionem4389 domini David dulcior et magis intelligibilis audiebatur. Contigit aliquando, dominum Abbatem aedificationis causa venire ad hunc caecum, qui inter cetera acceptae gratiae beneficium4390 confessus est et hoc. Diligenter antem praemonitas est ab Abbate ut divinae gratiae gratus existens, omnem humanam glo- -[f° 276]- riam excluderet, divinum apud se munus occultans, nec sanctum daret canibus. Et respondit se tantum hoc unico fratri suo carnali dixisse. Et intellexit Abbas lapsum hominis. Post dies aliquot reverso Abbate, humiliatus coram eo, coelesti se carere beneficio lacrimose confessus est. Et inflicta ei gravi poenitentia, quae superbienti subtracta fuit, poenitenti restituta est gratia.

Notes:
  • 4389 depositio corporis, mors.
  • 4390 BCF beneficia.
Indexed exemplum: TE018995
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para