Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM VIII De morte fratris Hildebrandi cuius animam in specie pueri speciosi conventus candidatorum deferebat.

Cum in extremis ageret frater Hildebrandus, tabula pulsata conventus accurrit4391. Quo morientem circumstante, et exequias ex more celebrante, stetit frater quidam inter alios, cui talem visionem Dominus revelare dignatus est. Vidit, et ecce alius conventus supervenit hominum albatorum, qui in loco quo moriens iacebat, speciosum valde puerum accipiens, cum gaudio magno et canticis abiit. Itaque gemma felicis huius fratris substantia, a gemino conventu delata atque deducta est, anima scilicet a conventu albatorum ad beatam requiem, corpus vero a conventu albandorum ad ecclesiam; utroque sape pro eo quod deferebant, in Dei laudes, quanquam differenter4392, concrepante.
NOVICIUS: Quid est quod in quorundam iustorum morte tam mirifica videntur, et in aliorum qui eis in merito pares sunt, vel forte maiores, nulla ostenduntur?
MONACHUS: Una causa est, ut latens sanctitas morientium viventibus manifestetur; alia, ut eorum virtutes quibus hoc meruerunt, imitentur; tertia est, ut iustorum innocentia, si male fuerint ut saepe fit infamati, demonstretur. Verbi causa.

Notes:
  • 4391 E occurrit.
  • 4392 libri indifferenter. Conf. XII, 39.
Indexed exemplum: TE018996
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para