Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO UNDECIMA. DE MORIENTIBUS

CAPITULUM IX De converso mortuo circa cuis corpus frater Warnerus candelas stare vidit.

ln eodem coenobio quodam fratre fautore nomine Warnero, conversum aliquam quidam ex fratribus calumniati sunt sine -[f° 277]- causa, ita ut abiiceretur4393 ab illis. Contigit post haec4394 ut frater idem moreretur, et iam dictus Warnerus interesset commendationi eius. Moris autem tunc erat, ut aliquo super mattam posito, fratres sicut sine processione occurrerunt, ita sine ordine circa morientem steterunt, ubi cuique prior4395 occursus aut devotio locum dedit, laicis fratribus hinc inde circa monachos stantibus. Corpore igitur mortui loto et allato, vidit idem Warnerus multas candelas in circuitu feretri statutas, et omnes ardentes. In parte autem qua ipse stabat, omnes candelae pariter extinctae sunt. Unde miratus simul et territus, eum corpus in ecclesiam delatum fuisset, ipse dominum Syfridum traxit in partem, et confessionem fecit4396, extinctionem candelarum suis peccatis imputans4397, et innocentiae fratris manifestandae. Reversus in ecclesiam, easdem candelas invenit, et omnes ex omni parte ardentes vidit.

Notes:
  • 4393 ADEP eiiceretur.
  • 4394 BC hoc.
  • 4395 B ubicunque prior aut.
  • 4396 B partem ad confessionem.
  • 4397 ACEF reputans.
Indexed exemplum: TE018997
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para