Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM X Item de poena Brunonis filii eius, cui in inferno propinatum est.

Idem Bruno nominis sui filium reliquit, quem plenius suis vitiis quam possessionibus hereditavit. Erat enim ipse sicut et pater, avarus valde, pauperum exactor, et supra modum luxuriosus. Ipse est Bruno de Flittere4626, pincerna Comitis de Monte. Vix tres menses elapsi sunt quod mortuus est. In cuius obitu obsessa quaedam a daemone liberata, cum die quinta denuo vexaretur, dixerunt quidam ad diabolum: Dic nobis, ubi fuisti vel quare reversus es? Respondit ille: Vere maximum postea habuimus festum. Ad obitum Brunonis congregati fuimus, ad instar pulveris terrae. Cuius animam cum gaudio deducentes ad inferos, locavimus eam in sede debita, poculum infernalem4627 ei propinantes.

Notes:
  • 4626 AEF Flitere, D Flitert, C Flitart.
  • 4627 BP infernale, Homil. IV. p. 120: poculum amariorem.
Indexed exemplum: TE019069
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para