Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XII De Decano Palernensi quem Rex Arcturus invitavit ad montem Gyber.

Eo tempore quo Henricus Imperator subiugavit sibi Syciliam, in Ecclesia Palernensi quidam erat Decanus, natione ut puto Theutonicus. Hic cum die quadam suum qui opti- -[f° 325]- mus erat perdidisset palefredum4629, servum suum ad diversa loca misit ad investigandum illum. Cui homo senex occurrens, ait: Quo vadis, aut quid quaeris? Dicente illo, equum domini mei quaero; subiunxit homo: Ego novi ubi sit. Et ubi est? inquit. Respondit: In monte Gyber; ibi eum habet dominus meus Rex Arcturus. Idem mons flammas evomit sicut Vulcanus. Stupente servo ad verba illius, subiunxit: Dic domino tuo ut ad dies quatuordecim illuc4630 veniat ad curiam eius sollemnem. Quod si ei dicere4631 omiseris, graviter punieris. Reversus servus, quae audivit domino suo exposuit, cum timore tamen. Decanus ad curiam Arcturi se invitatum audiens et irridens, infirmatus die praefixo mortuus est. Haec Godescalcus canonicus Bonnensis nobis retulit, dicens se eodem tempore ibidem fuisse.
NOVICIUS : Mirabilia sunt quac recitas.
MONACHUS: Aliqua tibi adhuc de eodem monte dicturus sum.

Notes:
  • 4629 BC palefridum.
  • 4630 B illic.
  • 4631 E si dicere ei, CFP si dicere.
Indexed exemplum: TE019071
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para