Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XV De Henrico Nodo qui post mortem multis visibiliter apparuit.

In Treverensi Episcopatu, in quo et superior visio facta est, alter quidam miles erat, Henricus nomine, cognomento Nodus. Nam et ipse malitiosus valde erat4638, rapinas, adulteria, incestus, periuria, hisque similia, virtutes iudicans. Hic cum mortuus fuisset in provincia4639 Menevelt, in pellicio ovino quo uti solebat vivus, multis apparuit, domum filiae maxime frequentans. Non crucis signo, non gladio poterat fugari. Gladio saepe caedebatur, sed non poterat vulnerari; talem ex se sonum emittens, ac si mollis lectus percuteretur. Cuius amici cum super hoc consulerent dominum Episcopum Treverensem Johannem, dedit consillum ut aqua clavo Dominico superfusa, domus et filia nec non et ipse si adesset aspergerentur. Quod cum factum fuisset, de cetero non comparuit. Eandem filiam genuerat de ancilla sua, cum tamen haberet legitimam; quam cum fuisset adulta, miser corrupit. Non est diu ex quo ista contigerunt.
NOVICIUS: Quid sentiendum est de his qui in bellis sive4640 tornamentis moriuntur?
MONACHUS: Si iusta sunt bella, ut est defensio patriae, nihil eis oberit qui defendendo se moriuntur. Quantum autem delectentur daemones in mortibus illorum qui innocentes impetunt, subsequens declarat exemplum.

Notes:
  • 4638 erat add E.
  • 4639 B in villa provincia.
  • 4640 BCF sive in.
Indexed exemplum: TE019074
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para