Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XVII De Waltero de Milene.

Sacerdos quidam de Hesbania4641 anno praesenti prope castrum Comitis Losensis dum in crepusculo noctis transiret de villa in villam, vidit in campo vicino maximum tornamentum mortuorum, valide clamantium, domine Waltere de Milene, domine Waltere de Milene. Erat idem Walterus in militia nominatus, nuperque4642 defunctus. Intelligens sacerdos illos esse qui militum nundinas execrabiles repraesentabant4643, subsistens, circulum circa se fecit. Cumque visio cessaret, et ipse procederet, iterum illos videns, fecit ut prius, sic usque ad lucem laborans. Hae duae visiones mihi relatae sunt a Wigero monacho Vilariensi. Referam tibi nunc exemplum de poena usurariorum.

Notes:
  • 4641 BEP Hispania. Hesbania, sive ut habent CF, Hasbania, fuit Comitia in territorio Leodiensi.
  • 4642 que om BCDF.
  • 4643 B qui militi - praesentabant.
Indexed exemplum: TE019076
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para