Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XVIII De milite mortuo qui nocte serpentes et bufones loco piscium ante portam fui suspendit.

Miles quidam moriens bonis de usura conquisitis fillum suum hereditavit. Nocte quadam ad ostium fortiter pulsans, cum puer occurreret, et quid ibi pulsaret interrogaret, respondit: Intromitte4644 me, ego sum dominus huius possessionis, nomen suum exprimens. Puer per foramen sepis prospiciens, cumque cognoscens, respondit: Certe dominus meus mortuus est, non vos intromittam. Cumque mortuus pulsando perseveraret nec proficeret, novissime dixit: Defer pisces istos quibus ego vescor filio meo; ecce ad portam illos suspendo. Mane exeuntes, repererunt in quodam ligamine multitudinem bufonum atque serpentum4645. Revera iste est cibus infernalis, qui igne sulphureo decoquitur.
NOVICIUS: Quid sentis de his qui male vivunt, et tamen eleemosynas multas faciunt?
MONACHUS: Nihil eis prodest ad vitam aeternam.

-[f° 329]-

Notes:
  • 4644 BD intromittite.
  • 4645 E serpentium.
Indexed exemplum: TE019077
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para