Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XIX.4646 De Bauwaro qui post mortem uxori apparens, dicit sibi eleemosynas nihil profuisse.

Non multi anni sunt elapsi quod quidam ditissimus ministerialis Ducis Bauwariae defunctus est. Nocte quadam castrum in quo uxor eius dormiebat, sic concussum est, ut terraemotus fuisse videretur. Et ecce ostio camerae in qua illa iacebat aperto, quodam gigante nigerrimo eum scapulis impellente, maritus eius ingressus est. Quem cum vidisset et novisset, ad se illum vocans, super sedile lecti sui residere fecit. Nihil vero territa, eo quod frigus esset, et illa sola camisia induta fuisset, partem operimenti sui scapulis eius superposuit. Quem cum de statu suo interrogasset, tristis respondit: Poenis aeternis deputatus sum. Ad quod verbum illa territa nimis, respondit: Quid est quod dicitis? Nonne eleemosynas magnas fecistis? Ostium vestrum peregrinis omnibus patuit4647; non prosunt vobis beneficia ista? Respondit ille: Nihil mihi prosunt ad vitam aeternam, eo quod ex vana gloria non ex caritate a me facta sint. Quem cum de aliis interrogare vellet, iterum respondit: Concessum est mihi tibi apparere, sed non licet hic morari. Ecce ductor meus diabolus foris stat exspectans me. Si enim omnia folia arborum verterentur in linguas, tormenta mea exprimere non possent. Post haec evocatus et impulsus, in eius abcessu totum castrum ut prius concutitur, voces eiulatus eius diutius audiuntur. Visio haec valde celebris fuit et est in Bauwaria, sicut testis erat Gerardus monachus noster, quandoque canonicus Ratisbonensis, qui nobis illam recitavit. Ecce in his omnibus quae dicta sunt impleta est scriptura quae dicit: Potentes potenter tormenta patientur4648 .
NOVICIUS: Haec et huiusmodi exempla potentibus deberent praedicari.
MONACHUS: Quia ipsi sacerdotes ex magna parte male et incontinenter vivunt, potenter non pungunt sed ungunt. Quam grave sit peccatum luxuria sacerdotum, subsequens probat exemplum.

-[f° 330]-

Notes:
  • 4646 Homil. III. p. 78.
  • 4647 Job 31, 32.
  • 4648 Sapient. 6,7.
Indexed exemplum: TE019078
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para