Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM II De poena Lodewici Lantgravii.

Lodewicus Lantgravius maximus tyrannus fuit, de quo supra dictum est in distinctione prima capitulo tricesimo quarto. Hic cum moriturus esset, praecepit amicis suis dicens: Mox ut mortuus fuero, cucullam ordinis Cisterciensis mihi induite, et ne hoc fiat me vivente diligentissime cavete. Obedierunt illi; mortuus est et cucullatus. Quod ubi miles quidam vidit, commilitones yronice allocutus est dicens: Vere non est similis domino meo in omni virtute. Quando miles erat, non habuit parem in actibus militiae; factus vero monachus, omnibus factus est forma disciplinae. Videte quam diligenter custodit silentium suum. Nec unum quidem verbum loquitur. Anima vero eius cum educta fuisset de corpore, principi daemoniorum praesentata est, sicuti cuidam manifestissime revelatum est. Sedente eodem tartarico4577 super puteum, et scyphum manu4578 tenente, huiusmodi verbis Lantgravium salutavit: Beneveniat dilectus amicus noster; ostendite illi triclinia nostra, apothecas nostras, cellaria nostra, sieque eum reducite. Deducto misero ad loca poenarum, in quibus nihil aliud erat nisi planctus, fletus, et stridor dentium, et reducto, sic princeps principem affatur: Bibe amice de scypho meo. Illo4579 valde reluctante, cum nihil proficeret, imo coactus biberet, flamma sulphurea de oculis, auribus, na- -[f° 317]- ribusque eius erupit. Post haec sic infit4580: Modo considerabis puteum meum, cuius profunditas sine fundo est. Amotoque operimento, eum in illum misit, et removit. Ecce iste est puteus in quo eum clericus vidit, sicut praedictum est in praefato capitulo.

Notes:
  • 4577 BE tartario.
  • 4578 DE in manu.
  • 4579 CF illo vero.
  • 4580 CDE in quit.
Indexed exemplum: TE019055
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para