Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXI De sanctimoniali quae infantem a se occisum ignitum circumferebat.

Sanctimonialis quaedam de quodam monasterio nobis vicino quod nominare nolo, cum tempore quodam concepisset, ne proderetur eius stuprum, partum intra se necavit. Postea infirmata gravissime, ob nimiam verecundiam, confessis omnibus peccatis aliis, stuprum et parricidium tacuit; sicque exspiravit. Pro cuius anima cum quaedam eius cognata plurimum laboraret, defuncta ei in oratione visibiliter apparens, infantem igneum in manibus gestavit, dicens: Infantem hunc concepi et parturivi, animatum interfeci: unde illum indesinenter in tormentis circumfero, et est mihi ignis ardens et devorans. Quod si de hoc maximo peccato moriens confessionem fecissem, gratiam invenissem. Ex quo colligitur quod peccata quae hic detecta4656 non fuerint per confessionem, in futuro per poenalem detegantur confusionem.
NOVICIUS: Quando anima egreditur de corpore, novit statim quid de se sit futurum?
MONACHUS: Hoc videtur probari scriptura dicente in persona reproborum: Deducunt4657 in bonis dies suos, et in puncto descendunt ad infernum4658 . Ex quo probatur quod electorum animae qui4659 agilioris sunt naturae, mox sint ante Deum. Quod si aliquid in eis purgandum est, simili velocitate deducuntur in purgatorium, in quo salvationis certitudo est.
NOVICIUS: Huic diversae visiones contradicere videntur, in quibus legitur quod opera bona nec non et mala in statera posita ponderentur4660. His etiam consentire videtur quaedam visio in Dialogo sancti Gregorii, quam ipse minime diffinit, de quodam qui in ponte positus, manibus ab angelis trahebatur sursum, propter opera misericordiae; coxis vero et cruribus deorsum, propter opus luxuriae. Quibus tamen victoria cessera, dicit videntem ignorasse4661.
MONACHUS: Licet auctoritas scripturarum praeferenda sit huiusmodi visionibus, referam tamen quod nuper audivi.

-[f° 332]-

Notes:
  • 4656 ABP tecta.
  • 4657 CF ducunt. Homil. IV. p. 164: « quia sicut scriptum est, in bonis deducunt nunc dies suos, et post mortem in puncto descendent in infernum. »
  • 4658 Job 21, 13.
  • 4659 F quae.
  • 4660 E ponderantur.
  • 4661 Gregor. Dial. IV, 36.
Indexed exemplum: TE019080
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para