Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXIV De purgatorio cuiusdam usurarii Leodiensis.

Usurarius quidam nostris temporibus apud Leodium defunctus est, et ab Episcopo de cimiterio eiectus. Uxor vero illius Sedem Apostolicam adiens, cum pro cimiterio supplicaret, et Papa non annueret, in hunc modum pro eo allegavit: Audivi domine quod vir et mulier unum sint, et quod Apo- -[f° 336]- stolus dicat, virum infidelem posse salvari per mulierem fidelem4679. Unde quicquid minus factum est a viro meo, ego quae pars corporis eius sum, libentissime supplebo; parata enim sum pro illo includi, et Deo pro eius satisfacere peccatis. Supplicantibus vero pro ea Cardinalibus, ad mandatum domini Papae cimiterio restituitur. Juxta cuius sepulchrum illa domicilium fieri fecit, in quo se includens, eleemosynis, ieiuniis, orationibus, et vigiliis, die noctuque Deum pro illius anima placare studuit. Septem vero annis expletis, ille ei apparens in veste pulla, gratins egit dicens: Reddat tibi Dominus, quia propter tuos labores erutus sum de profundo inferni, et de poenis maximis. Quod si adhuc aliis septem annis similia beneficia mihi impenderis, omnino liberabor. Quod cum illa fecisset, iterum ei in veste alba et facie iocunda apparens, ait: Gratias Deo et tibi, quia hodie liberatus sum.
NOVICIUS: Quomodo dixit se liberatum de profundo inferni, cum nulla in eo sit redemptio?
MONACHUS: Profundum inferni, acredinem vocat purgatorii. Simile est illud quod Ecclesia orat pro defunctis: Domine Jesu Christe Rex gloriae libera animas omnium fidelium defunctorum de manu inferni et de profundo laci, et cetera. Non orat pro damnatis, sed pro salvandis; et accipitur ibi manus inferni, profundum laci sive os leonis, pro acredine purgatorii. Nequaquam praedictus usurarius fuisset a poenis liberatus, si non habuisset finalem contritionem. Quantum vero vitium avaritiae Deus in suis electis in purgatorio puniat, sequens sermo declarat4680.

Notes:
  • 4679 Cor. I, 7, 14.
  • 4680 B declarabit.
Indexed exemplum: TE019083
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para