Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXV De purgatorio cuiusdam Prioris de Claravalle.

In monasterio Claraevallis Prior quidam mortuus est nostris temporibus, vir admodum religiosus, et amator disciplinae praecipuus. Hic post mortem ancillae Dei Aczelinae in oratione visibiliter apparens, forma et habitu statum suum satis ostendit. Erat enim facies eius pallida ac macilenta, cuculla tenuis et attrita. Quem cum interrogasset quomodo haberet, respondit: In magnis poenis hactenus fui ; sed gratia cuiusdam fratris qui mihi plurimum astitit, in proxima sollemnitate -[f° 337]- Dominae nostrae liberabor. Stupente illa ac dicente, nos putavimus vos esse virum4681 valde sanctum; respondit: Nihil aliud Deus in me punivit, nisi quia nimis fui sollicitus ampliare possessiones monasterii, sub specie virtutis vitio avaritiae deceptus. Haec dicta sint de poena avaritiae; audi quid de poena luxuriae.

Notes:
  • 4681 B vos virum fuisse.
Indexed exemplum: TE019084
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para