Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXVII De purgatorio cuiusdam matronae propter artes magicas.

Miles quidam veniens ad sororem Bertradam4695 inclusam de Volmuntsteine, sicut ab eius ore audivit Daniel Abbas Sconaviae qui nobis audita recitavit, pro anima uxoris suae nuper defunctae illi supplicavit. Cui oranti illa apparens, in poenis magnis se esse conquesta est. Quae dum causam requireret poenarum, eo quod pro honesta et bona muliere haberetur, -[f° 339]- respondit illa: Pro arte magica. Timui enim ne4696 cum aliis mulieribus peccaret, si me odiret, et ego illi causa essem adulteriorum. Unde quibusdam artibus sicut edocta fueram, ad amorem meum illum inflammavi. Et quia in causa non erat libido sed pia intentio, bene potero iuvari. Haec cum relata fuissent militi, uxori valde condolens, orationibus, ieiuniis et eleemosynis illi succurrere studuit, animam eius quibuscunque poterat commendans.
NOVICIUS: Terribile est quod Deus iudicio nostro tam minima tam graviter punit.
MONACHUS: De hoc referam4697 exemplum.

Notes:
  • 4695 CF Bertradem.
  • 4696 D ne maritus meus, E ne vir meus.
  • 4697 CF tibi referam.
Indexed exemplum: TE019085
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para