Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXVIII De monacho qui socio post mortem apparens dixit: Non putabam Dominum ita esse districtum.

Monachus quidam ordinis nostri nuper cuidam post mortem apparens, requisitus de statu suo, sic respondit: Nunquam putassem Dominum fuisse tam districtum. Nam minima quae hic non fuerint per satisfactionem deleta, observat. Deinde subiunxit et hoc. Deus, inquit, ignoscat praelatis nostris, quia magnis et multis saepe nos subiiciunt poenis. Valde illorum praecepta ligant. Quando enim indiscrete aliquid praecipiunt, et subditi hoc minus attendunt, vel parvipendunt, futuro iudicio reservatur.
NOVICIUS: Quid dicis de monachis pertinacibus?
MONACHUS: Pertinacia vitium est poena dignum, etiam si fuerit in bono4698 contra praecepta praelatorum.

Notes:
  • 4698 EP fuerit bona.
Indexed exemplum: TE019087
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para