Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXIX De scholastico qui post mortem in Pruli tabulam percussit et scidit.

In regno Franciae domus est quae Pruli4699 dicitur, ordinis Cisterciensis. In hac recenter contigit res satis mirabilis, sicut retulerunt nobis Abbates nostri anno praeterito revertentes, de generali Capitulo. Nam quidam ab Abbate in quo visio facta est se audivisse4700 testati sunt. Adolescens quidam in eadem domo factus est novicius, quem magister suus mox -[f° 340]- secutus est. Qui cum factus fuisset monachus, ita districte se habuit, ita singularis fuit, ut ei Abbas timeret, et pro indiscreto fervore saepius argueret. Ille vero salutaribus monitis non acquiescens, in pertinacia sua perseveravit, sicque post aliquot annos defunctus est. Nocte quadam cum Abbas quarta feria ad laudes in stallo suo staret, et contra presbyterium respiceret, tres personas quasi tres candelas ardentes ad se venire contemplatus est. Quibus propius accedentibus, cognovit omnes. Medius fuit praedictus4701 scholasticus, et ex utroque eius latere duo conversi, omnes nuper defuncti. Tunc Abbas memor pertinaciae scholastici, interrogavit eum dicens: Quomodo habes? Respondente illo, bene; mox subiunxit: Numquid aliquid passus es pro inobedientia tua? Etiam, inquit, multa et maxima tormenta. Sed quia intentio mea bona licet indiscreta fuerit4702, Dominus mei misertus est, nec sum damnatus. Et ait Abbas: Quid est quod iste conversus, digito eum demonstrans, altero clarior est, cum ipse apostataverit, et alter nunqnam ex quo ad ordinem venit, graviter excesserit? Respondit monachus: Quia iste post lapsum fortius surrexit, et altero multo ferventior fuit. Interim choro cantante versiculum4703: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent4704 , scholasticus4705 signa suae praesentiae ibi relinquere volens, tabulam pedibus psallentium substratam, tam fortiter calce percussit, ut frangeretur. Sicque disparuit. Abbas vero in testimonium tam manifestae visionis, tabulam fractam reparari vei mutari non permisit.
NOVICIUS: Ista recitari deberent monachis qui ex indiscreto fervore sibi et aliis inutiles fiunt.
MONACHUS: Propter eos sanctus Benedictus in regula dicit, octavum gradum humilitatis esse, ut nihil agat monachus nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla.
NOVICIUS: Sicut quidam in rigore suo nimis sunt pertinaces, ita alii verbis vel signis nimis sunt lever.
MONACHUS: Et hi poena digni sunt.

Notes:
  • 4699 Prulliacum, Preuilly, abbatia Dioecesis Senonensis, fundata a Theobaldo Comite Campaniae.
  • 4700 ACEF audisse.
  • 4701 C add monachus.
  • 4702 B fuit, P fuerat.
  • 4703 B illum versiculum.
  • 4704 Reg. I, 2, 9.
  • 4705 C add monachus.
Indexed exemplum: TE019088
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para