Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXX De Johanne sacrista Vilariensi qui apparuit Abbati.

Sacrista quidam apud Vilarium meis temporibus defun- -[f° 341]- ctus est, nomine Johannes. Hic quidem religiosus satis fuit, sed in verbis atque signis levem admodum se exhibuit. Dic quadam post mortem eius cum dominos Ulricus4706 tunc Abbas intraturus esset oratorium, et unum pedem posuisset introrsom, clara luce praedictus Johannes illi apparens, ad pedes eius procidit, orationes postulans. Quo viso Abbas territus, pedem retraxit, ostium post se claudens. Et iudicatum est a fratribus, causam purgatorii eius maxime fuisse levitatem.
NOVICIUS: Quia si ipsi Abbates ordinem suum minus custodierint ?
MONACHUS: Sicut subiecto probabitur exemplo, et ipsi poenae subiacebunt.

Notes:
  • 4706 D Henricus.
Indexed exemplum: TE019089
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para