Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXI De purgatorio Abbatis qui invitus ivit ad laborem.

Recitavit mihi nuper Henricus maior cellerarius de Claustro visionem notabilem satis. Contigit, inquit, ut die quadam haberem socium viae monachum quendam ordinis nostri. Cumque simul conferremus de aedificatoriis, dixit mihi: Ego vobis referam quod nuper contigit in domo nostra. Habebamus Abbatem virum in disciplina ordinis satis perfectum, excepto hoc solo, quod nunquam pene cum fratribus exire voluit ad labores manuum. Hic cum moriturus esset, et monachus quidam quem familiarius prae ceteris diligebat, ei serviret, ait ei idem monachus: Domine rogo vos intuitu caritatis, ut infra hos triginta dies mihi apparendo, de statu vestro me certificetis. Respondit Abbas: Si mihi concessum fuerit, libenter faciam. Sicque defunctus est. Monachus vero quia multa fecerat ei bona, quotidianis lacrimis in oratione Deum pro illius excessibus ante aliquod altare placare studebat. Tricesima die, cum iam monachus de Abbatis reditu desperasset, ille oranti apparens, ait: Ecce hic sum sicut promisi tibi. Erat autem a cingulo et sursum tam corpore quam veste clarus valde, crura vero eius ulcerosa et ad instar carbonum4707 nigerrima. Requisitus de statu suo, respondit: Tormenta quae in cruribus sustinui, nulla lingua posset exprimere. Dicente monacho, quae fuit causa tantorum tormentorum? ille subiunxit : Quia frequenter de labore mansi, nulla saepissime certa necessitate, ut est hospitum, sive audiendarum confes- -[f° 342]- sionum, me detinente. In residuo corpore nil poenarum passus sum. Roga igitur ex parte mea conventum, ut aliquas orationes pro me Deo offerat, et spero me citius fore liberandum. Unde, inquit, sciam vos esse liberatum? Respondit ille: Ante hoc altare tibi apparebo. Dicta sunt haec Priori; iniunguntur orationes; apparet iterum monacho, ab omnibus poenis se creptum gratulatur4708.
NOVICIUS: Miror utrum plus mortuis valeant orationes vel eleemosynae.
MONACHUS: Audi de hoc solutionem cuiusdam mortui.

Notes:
  • 4707 B carbonis.
  • 4708 C gloriatur.
Indexed exemplum: TE019090
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para