Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXIII De mortuo qui petivit missas tres in ordine nostro.

Adolescens quidam nobilis ad Claramvallem veniens, receptus est in conversum. Qui non alta sapiens, sed humilibus consentiens4712, ad quandam grangiam missus, factus est ibi opilio ovium. Qui cum die quadam oves sibi commissas in agro pasceret, apparuit ei quidam suus consobrinus et ipse in adolescentia eodem tempore defunctus4713. De cuius inopinato adventu dum admiraretur, et diceret, unde tam subito advenis, et quid quaeris? respondit ille: Mortuus sum, et poenis maximis crucior. Et conversus: Poteris iuvari necne? Respondit: Si potero habere tres missas in ordine vestro, -[f° 343]- mox liberabor. Audiens haec conversus, cum licentia magistri sui ad Claramvallem festinavit, et quid viderit vel audierit Priori revelans, tres missas iam dicto impendi defuncto eius gratia supplicavit. Cui Prior gratanter annuens respondit: Ego unam celebrabo, alias4714 duobus sacerdotibus iniungam. Dictis vero missis mortuus iterum converso apparens in praedicto agro, gratias egit et dixit: Beneficio trium missarum quae pro me dictae sunt, ab omnibus poenis meis liberatus sum. Nec mirari debes si tantum valet Dominici corporis immolatio, cum quibusdam animabus ad liberationem prosit brevis verborum absolutio.

Notes:
  • 4712 Rom. 12, 16.
  • 4713 DP consobrinus in adolescentia sua (sua om D) defunctus.
  • 4714 DE alias duas.
Indexed exemplum: TE019092
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para