Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XXXIV De purgatorio Christiani monachi Vallis sancti Petri.

Cum4715 moreretur bonae memoriae Christianus monachus noster, cuius memini in distinctione quarta capitulo tricesimo, Abbas Gevardus domi non fuit. Qui cum septima die Capitulo praesideret, et cantor diceret secundum consuetudinem ordinis, domine absolvite fratrem nostrum defunctum; his verbis eum absolvit: Requiescat in pace. Eadem nocte Christianus cuidam seniori presbytero nomine Syfrido, tunc temporis novicio, et nihil prorsus de hac absolutione scienti, apparens in somnis4716 ait: Hodie liberatus sum. Qui cum visionem magistro suo Ludolpho recitasset, ille absolutionis eius recordatus, satis admiratus est verborum virtutem.
NOVICIUS: Miror si sancti sub quorum regula religiosi vivunt, post mortem ceteris sanctis aliquid eis magis succurrant.
MONACHUS: Etiam, sicut in sequenti visione declaratur.

Notes:
  • 4715 B dum.
  • 4716 B in somnis apparens.
Indexed exemplum: TE019093
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para