Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XL De poena Abbatis Corbeyae.

Tempore schismatis inter Ottonem et Philippum Reges Romanorum, peregrinus quidam de transmarinis veniens partibus, sclaviniam suam pro vino quod in illis partibus fortissimum est exponens, in tantum bibit, ut inebriatus a mente sua alienaretur, sic ut mortuum eum aestimarent. Eadem hora ductus est spiritus eius ad loca poenarum, ubi super puteum igneo operculo tectum residere conspexit ipsum principem tenebrarum. Interim inter ceteras animas adductus est Abbas Corbeyae4745, quem ille multum salutans, cum calice igneo poculum sulphureum ei ministravit. Qui cum bibisset, amoto operculo missus est in puteum. Peregrinus vero cum ante limina iufernalia staret, et talia videndo tremeret, diabolus fortiter clamavit: Adducite etiam mihi dominum illum qui foris stat, qui sero vestem peregrinationis suae pro vivo exponendo inebriatus est. Quo audito peregrinus ad angelum Domini qui eum adduxerat respiciens, promisit quia nunquam inebriaretur, dummodo illa hora de imminenti periculo liberaret eum. Qui mox ad se reversus, diem et horam notavit, rediensque in terram suam, eodem tempore praedictum Abbatem obisse cognovit. Ego eundem Abbatem Coloniae vidi, eratque homo valde saecularis, magis se conformans militi quam monacho.
NOVICIUS: Qui hic dediti sunt ebrietati, puto quod in inferno male potentur.
MONACHUS: De hoc aliud tibi referam exemplum.

Notes:
  • 4745 Corbeia nova, Corvey, abbatia ordinis S. Benedicti, Dioecesis Paderbornensis, iuxta oppidum Höxter.
Indexed exemplum: TE019101
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para