Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLIII De gloria Irmentrudis Abbatissae in Ditkirgen.

In monasterio sanctimonialium quod Ditkirgen dicitur, quod in Bonnensi civitate situm est, Abbatissa quaedam fuit nomine Irmentrudis4755. Erat enim virgo corpore, amatrix imo in domo eadem reparatrix disciplinae, et totius norma iustitiae. Cum vero moritura esset, passionem Domini coram se legi faciebat; et cum ventum fuisset ad locum illum: In manus tuas commendo spiritum meum4756 , ex multa pietate cordis haec verba quae ei ultima fuerunt dixit: O amantissime virorum. Statimque agonizans, cum Christo et4757 in manus Christi4758 spiritum emisit. Quae cum post mortem beatae Aczelinae apparuisset, et illa de statu eius sciscitaretur, respondit: Statim in ipsa hora quando anima mea egressa est de corpore, fuit ante Deum. Et illa: Quare soror non apparuisti mihi per hos triginta dies? Respondit Abbatissa: Ego fui in gloria, et tu circa reliquias sanctarum virginum undecim millium eras occupata, nec te volui impedire. Huius sepultura cuidam sorori diu antequam Abbatissa efficeretur, praeostensa est. De alia siquidem domo propter suam religiositatem ab Episcopo Philippo assumpta fuerat, eratque soror Caesarii monachi nostri quondam Abbatis Prumiensis.

Notes:
  • 4755 AEP Irmendrudis.
  • 4756 Luc. 23, 46.
  • 4757 et om CDEF.
  • 4758 C Patris.
Indexed exemplum: TE019104
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para