Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLIV De gloria sanctimonialis quae Aczelinae apparuit in sphaera ignea, et de tunica sancti David.

-[f° 352]- Haec Aczelina habebat quandam sororem spiritualem in congregatione, unice dilectam. Quae cum moritura esset, rogata est a beata Aczelina ut sibi post mortem appareret. Quod et fecit. Nam cum die quadam staret in oratione Aczelina, soror defuncta apparens ei in sphaera ignea, sciscitanti de suo statu, versiculo Davidico respondit dicens: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, et cetera4759. Nihilque aliud loquens, oculis eius subtracta est.
NOVICIUS: Satis breviter satisque pleniter4760 tam suum praemium quam supernae civitatis gloriam ostendit.
MONACHUS: Cum mortuus esset beatae memoriae David monachus Claustrensis cuius vita signis et virtutibus valde exstitit illustris, data est praedictae Aczelinae una ex tunicis eius. Quam cum propter viri sancti amorem valde veneraretur, ille quadam die ei apparens dixit: Bona soror, tunica mea non est tibi necessaria, sed quidam peccator conversus est in Claustro, Gerardus nomine, cognomento Waschart, illi des eam. Quod et fecit. Sciens hoc frater eius carnalis Fredericus monachus noster, partem sibi dari petivit ex eadem tunica. Quam ille per medium scindens, partem sibi retinuit, reliquam fratri transmisit. Per quam plurimae sanitates apud nos factae sunt. Cum quanta celeritate iustorum animae coelos penetrent, adhuc alio tibi pandam exemplo.

Notes:
  • 4759 Psal. 47, 9.
  • 4760 B plene. Homil. IV. p. 194: valde pleniter et excellenter.
Indexed exemplum: TE019106, TE019105
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para